- MYRMILLO
- MYRMILLOnomen gladiatoris, Murmille aut Murmilio semper in scriptis Plinii; atque apud Festi Abbreviatiorem, in antiquissimo exemplari MS. ubi murmulionica scuta, et alibi, Retiario adversus Murmulionem pugnanti, et Murmulionicum armaturae genus Gallicum est: quod de propinquo vocis istius originem ostendit. Nam Μορμυρίωνες Graecis dicti videntur hi Gladiatores, quod μόρμυρον piscem in galeis effictum gestarent. Hinc Retiarius, qui adversus Murmilionem pugnabat; cantare solitus erat: Non te peto, piscem peto, quid mefugis Galle? Murmillones enim, ut notatFestus, antea Galli vocabantur, quod genere armaturae Gallicô uterentur: Quemadmodum Samnites gladiatores ab eadem causa dicti, quod Samnitum ornatu erant armati. Cuius autem piscis effigiem in galeis Myrmillones haberent, ab antiquis non est proditum: Sed ex notionenominis plane colligitur, μόρμυρον fuisse. Hinc namque Μορμυρίων, murmilio, ut ex λειριον, lilium, facili unius liquidae in alteram lapsu. Ovid. in Halieut. v. 110.---- pictae mcrmyres et auriChrysophriis imitata decus ----at que inde fortasse cum retiariis compositi, quasi qui piscem quô ornata erat galea Myrmilionum captarent, dum eos rete studebant impedire. Salmas. ad Solin. p. 43.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.